Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 13.15.1 Cic. Fam. 13.15.2 (English) >>Cic. Fam. 13.16.1

13.15.1 Precilium tibi commendo unice, tui necessari, mei familiarissimi, viri optimi filium. quem cum adulescentem ipsum propter eius modestiam, humanitatem, animum et amorem erga me singularem mirifice diligo, tum patrem eius re doctus intellexi et didici mihi fuisse semper amicissimum. em hic ille est [de illis], maxime qui inridere atque obiurgare me solitus est, quod me non tecum, praesertim cum abs te honorificentissime invitarer, coniungerem ; ἀλλ' ἐμὸν οὔ ποτε θυμὸν ἐνὶ στήθεσσιν ἔπειθεν.
audiebam enim nostros proceres clamitantis : ἄλκιμος ἔσσ', ἵνα τίς σε καὶ ὀψιγόνων ἐὺ εἴπῃ.
ὣς φάτο, τὸν δ' ἄχεος νεφέλη ἐκάλυψε μέλαινα.
13.15.2 sed tamen idem me consolantur etiam ; hominem perustum etiamnum gloria volunt incendere atque ita loquuntur : μὴ μὰν ἀσπουδί γε καὶ ἀκλειῶς ἀπολοίμην,
ἀλλὰ μέγα ῥέξας τι καὶ ἐσσομένοισι πυθέσθαι.
sed me minus iam movent, ut vides. itaque ab Homeri magniloquentia confero me ad vera praecepta Εὐριπίδου : μισῶ σοφιστήν, ὅστις οὐχ αὑτῷ σοφός,
quem versum senex Precilius laudat egregie et ait posse eundem et ἅμα πρόσσω καὶ ὀπίσσω
videre et tamen nihilo minus αἰὲν ἀριστεύειν καὶ ὑπείροχον ἔμμεναι ἄλλων.

13.15.3 sed ut redeam ad id unde coepi, vehementer mihi gratum feceris, si hunc adulescentem humanitate tua, quae est singularis, comprehenderis et ad id, quod ipsorum Preciliorum causa te velle arbitror, addideris cumulum commendationis meae. genere novo sum litterarum ad te usus, ut intellegeres non vulgarem esse commendationem.



Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 13.15.1 Cic. Fam. 13.15.2 (English) >>Cic. Fam. 13.16.1

Powered by PhiloLogic